sexta-feira, 17 de julho de 2015

Benedíctus

Benedíctus Dóminus

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suae

69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a saéculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimicis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum,*
datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus ili

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
praeíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remisiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiae Dei nostri, *
in quibus visitábit nos oriens ex alto,

79 ilumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

– Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.

– Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in saécula saeculórum. Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário